SINICUS MURUS

SINICUS MURUS
SINICUS MURUS
amplissimus, et celebetrimus, quamplurimis turribus et castris munitus, inter montes et valles alias excitatus a Sinarum Imperatoribus ad cohibendes Tartaros, quatuor omnino provincias ambitu suô cingit. Latus ubique 12. cubitos, alicubi 15. Altus ubique 30. Absolutus fuit spatiô quinque annorum et per 300. milliar. German, extensus, ab Ortu in Occasum, nempe inter Tartariam magnam ad Boream et Pechinensem, Xansiam atque Xensiam provincias Septentrionaliores Imperii ad Merid. Sicque Tartariam a Sinis separat, inter sinum Gangum seu Sinatum intimum recessum ad Ortum et Croceum fluv. ad Occasum in parte Occidentali Xensiae provinc. Portas quasdam ad exeundum habet, et illis vicina castella munitissima, in quibus haud minus 1000000. militum praesidio fuêre. Inchoavit opus Xius Imperat. Cinae familiae auctor, annô Imperii 22. ante Ch. Narum 215. tantamque voluit adhiberi diligentiam, ut sicubi clavus infigi posset, per lapidum com missuras, morte luerent, qui illam partem fabricâfsent. Opus sane magnificum ac ingens, et omni dignum admiratione, ad haec usque tempora fere sine labe et noxa, contra cor iniurias temporum persistit; Hôc tam insigni regni munimentô, per negligentiam custodum hôc saeculô, perruptô, Tartari rerum in Sinis hodie potiuntur. Vide Murus et Sinarum regio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MURUS Sinicus — audax industriae opulentiaeque humanae miraculum, a Xio Imperatore Cinae familiae auctore, exstructus. Hîc, totâ Sinâ subactâ Tartaros graviter afflixit, quorum in posterum irruptiones repressurus, murum hunc condere aggressus est, annô Imperii… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VALLUM — Anglis, the Picts Wall adhuc dictum, murus Albionis, quem Hadrianus Imperator inter Britanniam 1. et 2. h. e. Angliam et Scotiam, ad reprimendas barbarorum incursiones, per 80. mill. pasl. aedificavit. Ael. Spart. Vide Hadriani Murus, vel Murius …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”